Catholic Search
Custom Search


Gregorian Chant CDs and Traditional Catholic Books!

Flos de Radice Jesse

Download a MIDI of this hymn

Flos de Radice Jesse
Est natus hodie;
Quem nobis jam adesse,
Laetamur unice.
Flos ille Jesus est,
Maria virgo radix,
De qua flos ortus est.

2. Hunc Isaias florem
Praesagus cecinit;
Ad ejus nos amorem,
Nascentes allicit.
Flos virgam superat,
Caeli terraeque cives,
Flos Ille recreat.

3. Hic suo flos odore
Fidelis attrahit;
Divino mox amore,
Attractos imbuit.
O flos, O gratia!
Ad te, ad te suspiro:
De te me satia.


Return to Gregorian Chant Lyrics page



Return to Gregorian Chant Lyrics page