Catholic Search
Custom Search


Gregorian Chant CDs and Traditional Catholic Books!

Christus Natus Est Nobis
Invitatory for the Divine Office of Matins on Christmas Eve

VERSE:
Christus natus est nobis:
Venite adoremus.

Venite, exultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro:
praeoccupemus faciem eius in confessione, et in psalmis iubilemus ei.

Christus, etc.

Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos:
quoniam non repellet Dominus plebem suam:
quia in manu eius sunt omnes fines terrae,
et altitudines montium ipse conspicit.

Venite, etc.

Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud,
et aridam fundaverunt manus eius:
venite, adoremus, et procidamus ante Deum:
ploremus coram Domino, qui fecit nos,
quia ipse est Dominus Deus noster;
nos autem populus eius, et oves pascuae eius.

Christus, etc.

Hodie, si vocem eius audieritis,
nolite obdurare corda vestra,
sicut in exacerbatione secundum
diem tentationis in deserto:
ubi tentaverunt me patres vestri,
probaverunt et viderunt opera mea.

Venite, etc.

Quadraginta annis proximus fui
generationi huic,
et dixi: Semper hi errant corde;
ipsi vero non cognoverunt vias meas:
quibus iuravi in ira mea:
Si introibunt in requiem meam.

Christus, etc.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper,
et in saecula saeculorum. Amen.

Christus, etc.

Click here for an English translation.

This is found on the following CD(s): Divine Office - Matins.

Return to Gregorian Chant Lyrics page